monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 15
CESTIUS etiam altius petit et obiecit, quod tam vilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO POMPEIUS dum praeceptum sequitur, quo iubemur, ut, quotiens possumus, de omnibus legis verbis controversiam faciamus, illam quaestionem movit: 'casta e castis': lex, inquit, 'e castis' cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert sed ad omnes, quibus conversata est virgo; non enim adicit 'e castis parentibus', sed 'e castis' cum dicit, vult illos, a quibus venit virgo, castos esse. intellego, inquit, sub hoc verbo multa: 'castis' cum dicit, (intellego castis) penatibus; tu ex incestis venis. intellego castis disciplinis: tu ex obscenissimis venis; quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. idem et in illa parte fecit, 'pura e puris'.